AURI elimandi ars Hebraeis jam ab antiquo innotuit

AURI elimandi ars Hebraeis jam ab antiquo innotuit
AURI elimandi ars Hebraeis jam ab antiquo innotuit
ut quâ Mosen iam, in elimando vitulo aureo atque in tenuissimam scobem redigendo, usum fuisse volunt, Syrus Interpres, Chaldaei item et Arabes Exod. c. 32. v. 20. Certe Iosephus Salomonis equites narrat ψῆγμα χρυσίου, i. e. scobem auream, quottidie capillis suis sic inspersisse, ut Solis repercussu illuminati splenderent, Antiqq. l. 8. c. 2. Quomodo Trebellius Gallienum crinibus suis auri scobem aspersisse, et Lamprid. c. 17. Commodum capillô semper fucatô auri ramentis et illuminatô fuisse, tradit. Neque enim illa auri ramenta ex Tagi aut Pactoli arenis, sed ex auri massis desumpta, quas limâ eradebant, ut scobem decidentem capiti inspergerent. Sic itaque et Mosem verisimile est, vitulum paulatim attrivisse, atque in scobem contudisse: unde et moluisse dicitur, quia auri ramenta tam minuta fuêre, quam quae in pistrino fuêre commolita. Idem scobem hanc ideo in aquas coniecisse, et eas aquas populo bidendas obtulisse, plerisque Hebraeis dicitur, ut idololatriae reos cognosceret. Hinc Ionathan in Paraphr. Et potavit filios Israelis, inquit, et
quisquis ibi dederat vas aliquod aureum (ad vituli confectionem) in eius ore signum apparebat. Et in Tanchuma fol. 47. b et in Notis Rabbi Salomonis, hae aquae conferuntur cum aquis adulterae, tamquam eâdem vi pollentes, etc. Ad quorum sententiam valde accedit, quod aliquot retro saeculis multi docuerunt, omnes idololatriae reos, postquam aquas hausissent aureâ scobe aspersas, barbâ aureâ fuisse insignes. Vide Petrum Comestorem Histor. Exodi c. 73. Nauclerum Chron. Gener. 27. Bibliorum Translat. Gall. vet. inchoatam A. C. 1289. in Notis ad d. l. ut alios omittam. Unde Petrus de Riga in Aurora sua,
Hebraeitradunt Mosen fecisse, quod audis,
Ut sciret solos hâc ratione reos.
Nam rutilans aurô monstrabat barba nocentes,
Dum patulô latices fluminis ore bibunt.
Sed Mosen et Levitas, habuisse notam aliquam διακριτικην`, quâ vituli cultores a reliquis dignoscerent, ne pro his illi caederentur, nullô fundamentô nititur: Universus enim populus reus fuit, ut diserte habetur Exodi c. 32. v. 3. etc. Plura hanc in rem vide apud Sam. Bochart part. prior. Hieroz. l. 2. c. 34. et infra in Aurea Barba.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”